monumenta.ch > Plinius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 43
{XXVI} Non ab re sit quaerendi aquas iunxisse rationem. reperiuntur in convallibus maxime et quodam convexitatis cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubique partes aquosas existimavere, qua in re varietatem naturae aperuisse conveniat. in Hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit; ideo silvigeri ab aquilonis tantum parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes undique vestiuntur amnibusque perfunduntur, aliqui ab austro, sicut in Creta Albi montes. nihil ergo in his perpetuae observationis iudicabitur.